Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.2.1 Cic. Fam. 15.2.4 (English) >>Cic. Fam. 15.2.7

15.2.2 itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locavi, ut Artuasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum p. R. esse, et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p. nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p.

15.2.3 quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi. 15.2.4 Cum enim vestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philorhomaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque saltitem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret si quid vellet.

15.2.5 quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui p. q. R. tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset. atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.2.1 Cic. Fam. 15.2.4 (English) >>Cic. Fam. 15.2.7

Powered by PhiloLogic